[34] EPISTOLA XXXIV.

Carissimo Viro, eruditione & virtute praestanti

D. PETRO MEDMANNO,

in Frisia Fratri Suo carissimo.

S.D.

Cariss. Frater, ut de se Aeneas inquit, ita Paulus Unicornis dicere possit
Nam me jam septima portat
Omnibus errantem terris ac fluctibus aestas.

Tot jam annos non solum exulat, sed etiam sustinet odia suorum, tantum propterea, quod Filium DEI Dominum nostrum IESUM CHRISTUM recte invocare studet, & abhorret ab Idolomania. Te igitur oro, ut hominem honestum & eruditum, tibique notum complectaris, praesertim cum tu quoque propter eandem causam in fortuna simili vivas procul a patria. Usui esse nobis hic Paulus in docendo poterit in templis aut in scholis; Mihi ejus oratio Latina nunc magis placet, quam ante annos aliquot. Et Ecclesiae doctrinam recte tenet, didicit & forensia jura, sed mavult DEO Servire in docenda Ecclesia. Hanc epistolam dedi Paulo prius ituro Francofordiam, quam ad te proficisceretur. Ideo de caeteris negotiis nihil jam scripsi. Non enim certo accipies hanc epistolam. Bene vale, cariss. Frater. Die VII. Augusti. Anno MDLI.

PHILIPPUS MELANTHON.